I.
Novem Iovis concordes filiae
sorores
eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naevius poeta fabulas apud populum
dedit, quem M. Varro in libro de poetis
primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naevium dicerein eo
carmine, quod de eodem bello scripsit.1
Scopas atque verbenas
sagmina sumpserunt.
Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
fames acer augescit
hostibus ...
apud emporium in campo
hostium pro moene
Inerant signa expressa,
quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
Prochyta ... hanc Naevius in primo belli
Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.2
Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui viri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
novam ... rem Naevius bello
Punico
dicit, unam navem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.3
Res divas edicit, praedicit
castus.
Anchises fatorum arcana
reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed
Celaeno: unde vel catasiopomenon intellegendum est vel divinitatem Anchisae
assignat, qui ubique divinus dicitur. Naevius enim dicit Venerem libros
futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandavit significat
aut libros reliquit qui haec responsa continebant.4
Senex fretus pietati deum
adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
Silvicolae homines bellique
inertes
in principio Aeneidos
tempestas describitur
et Venus apud Iovem queritur ... hic locus totus sumptus a Naevio est ex
primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate
laborantibus cum Iove queritur, et secuntur verba Iovis filiam consolatis
spe futurorum.
et totus hic locus de Naevio
belli
Punici libro translatus est.5
ei venit in mentem hominum
fortunas.
patrem suum supremum
optumum appellat.
summe deum regnator quianam
genus odisti?
|