|
Egoque iam
pridem cognovi atque intellexi atque arbitror rem publicam curare industrie
summum periculum esse.
Atque quamquam multa nova miracula fecere
inimici mei, tamen nequeo desinere mirari eorum audaciam atque confidentiam.
Ei rei dant operam, ut mihi falso
maledicatur.
Removendi maledictores.
Secus aetatem agerem quam illi egissent.
Videtote quanto secus ego fecerim.
Omnia ab integro paranda erant.
Laudant me maximis laudibus, tantum navium,
tantum exercitum, tantum meatum non opinatum esse quemquam hominem comparare
potuisse; id me tam maturrime comparavisse.
Deinde postquam Massillam praeterimus, inde
omem classem ventus auster lenis fert; mare velis florere videres. Ultra
angulum Gallicum ad Illiberim atque Rucinonem deferimur: inde nocte aura
profecti sumus.
Ita nos fert ventus ad primorem Pyrenaeum,
quo proicit in altum.
Mihi atque classi obviam fiunt.
Omnia tumultus plena, simul hostium copiae
magnae contra me sedebant; usquequaque lacessebamur.
Eas res non posse sustineri nisi eo praesidia
magna frumentumque [mittantur]. Nam ita dicunt palam necessum esse obcuratum.
Interea ad socios nostros sedulo
dispertieram, alio frumentum, allo legatos, alio litteras, allo praesidim
usquequaque.
Interea unamquamque turmam manipulum cohortem
temptabam quid facere possent; proeliis levibus spectabam cuiusmodi quisque
esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem vellent facere,
atque in contione verbis multis laudabam. Interea aliquo pauca castra feci. Sed
ubi anni tempus venit, castra hiberna . . .
Postquam auspicavi atque exercitum adduxi pone
[versus] castra hostium.
Nostros pone versus hosteis esse ab dextra
parte.
Iam apud vallum nostri satis agebant.
Me sollicitum atque exercitum habitum esse
atque porro fore.
Itaque porro in Turtam proficiscor servatum
illos.
Inde pergo porro ire in Turtam.
Si cuperent hostes fieri, temere fieri nunc
possent.
Ridibundum magistratum gerere, pauculos
homines mediocriculum exercitum obvium duci.
Id ego primo minus animadverti; veniunt
iterum atque tertium tumultuosius.
Eam ego
viam pedetemptim temptabam.
Qui maximis vicibus
ac vicissim.
Recto fronte ceteros sequi si norit.
Ego mihi haec monimenta sempiterno posui quae
cepi.
Item ubi ab Thermopuleis atque ex Asia maximo
tumultus maturissime disieci atque consedavi.
Censores qui posthac fiunt, formidulosius
atque segnius atque timidius pro re publica nitentur.
Cato nihi oppertus ut alii de se
praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit cum in Hispaniam consul
proficisceretur, tris servos solos ex urbe duxisse; quoniam ad villam publicam
venerat, parum visum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi,
eos quinque in Hispaniam duxisse.
Navitae . . . vinum atque oleum,...
Idem Cato cum in Hispaniam navigaret, unde
cum triumpho rediit, non aliud vinum bibit quam remiges.
|