Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Porcius Cato
Orationes

IntraText CT - Text

  • IV. Dierum Dictarum de Consulatu Suo (191/190 A.C.)
    • Fragmenta XXI-LIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. Dierum Dictarum de Consulatu Suo (191/190 A.C.)

Fragmenta XXI-LIII

XXI.

Egoque iam pridem cognovi atque intellexi atque arbitror rem publicam curare industrie summum periculum esse.

XXII.

Atque quamquam multa nova miracula fecere inimici mei, tamen nequeo desinere mirari eorum audaciam atque confidentiam.

XXIII.

Ei rei dant operam, ut mihi falso maledicatur.

XXIV.

Removendi maledictores.

XXV.

Secus aetatem agerem quam illi egissent.

XXVI.

Videtote quanto secus ego fecerim.

XXVII.

Omnia ab integro paranda erant.

XXVIII.

Laudant me maximis laudibus, tantum navium, tantum exercitum, tantum meatum non opinatum esse quemquam hominem comparare potuisse; id me tam maturrime comparavisse.

XXIX.

Deinde postquam Massillam praeterimus, inde omem classem ventus auster lenis fert; mare velis florere videres. Ultra angulum Gallicum ad Illiberim atque Rucinonem deferimur: inde nocte aura profecti sumus.

XXX.

Ita nos fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum.

XXXI.

Mihi atque classi obviam fiunt.

XXXII.

Omnia tumultus plena, simul hostium copiae magnae contra me sedebant; usquequaque lacessebamur.

XXXIII.

Eas res non posse sustineri nisi eo praesidia magna frumentumque [mittantur]. Nam ita dicunt palam necessum esse obcuratum.

XXXIV.

Interea ad socios nostros sedulo dispertieram, alio frumentum, allo legatos, alio litteras, allo praesidim usquequaque.

XXXV.

Interea unamquamque turmam manipulum cohortem temptabam quid facere possent; proeliis levibus spectabam cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem vellent facere, atque in contione verbis multis laudabam. Interea aliquo pauca castra feci. Sed ubi anni tempus venit, castra hiberna . . .

XXXVI.

Postquam auspicavi atque exercitum adduxi pone [versus] castra hostium.

XXXVII.

Nostros pone versus hosteis esse ab dextra parte.

XXXVIII.

Iam apud vallum nostri satis agebant.

XXXIX.

Me sollicitum atque exercitum habitum esse atque porro fore.

XL.

Itaque porro in Turtam proficiscor servatum illos.

XLI.

Inde pergo porro ire in Turtam.

XLII.

Si cuperent hostes fieri, temere fieri nunc possent.

XLIII.

Ridibundum magistratum gerere, pauculos homines mediocriculum exercitum obvium duci.

XLIV.

Id ego primo minus animadverti; veniunt iterum atque tertium tumultuosius.

XLV.

Eam ego viam pedetemptim temptabam.

XLVI.

Qui maximis vicibus ac vicissim.

XLVII.

Recto fronte ceteros sequi si norit.

XLVIII.

Ego mihi haec monimenta sempiterno posui quae cepi.

XXXXIX.

Item ubi ab Thermopuleis atque ex Asia maximo tumultus maturissime disieci atque consedavi.

L.

Censores qui posthac fiunt, formidulosius atque segnius atque timidius pro re publica nitentur.

LI.

Cato nihi oppertus ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris servos solos ex urbe duxisse; quoniam ad villam publicam venerat, parum visum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.

LII.

Navitae . . . vinum atque oleum,...

LIII.

Idem Cato cum in Hispaniam navigaret, unde cum triumpho rediit, non aliud vinum bibit quam remiges.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License