Caesari cum honores decreti essent et imperium adversus Antonium,
immolanti duplica exta apparuerunt. Secutae
sunt eum res prosperae. C. Pansae cos. statua equestris Antonii domi corruit. Equus phaleratus in ipsius conspectu festinans
concidit. Quidam e populo sanguine victimarum prolapsus
respersam cruore palmam proficiscenti dedit. Funesta haec ipsi
prodigia fuerunt, qui mox adversus Antonium dimicans in mortem vulneratus est. Armorum teleorumque species a terra visa cum fragore ad caelum ferri.
Signa legionis quae relicta a Pansa ad urbis praesidium erat veluti longo
situ inductis araneis vestiri visa. Fulmine
pleraque icta. In castris Caesaris luce prima in culmine
praetorii super linteum consedit aquila, inde circumvolantibus minoribus avibus
excita de conspectu abiit. Oraculo
Apollinis vox audita: lupis rabies hieme, aestate frumentum non demessum. Veteranis Caesari consulatum flagitantibus
terribilis tumultus Romae fuit. Caesar
cum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt. Conscendenti deinde rostra cerato consuli iterum sex vultures
conspecti veluti Romuli auspiciis novam urbem condituro signum dederunt. Reconciliatione inter Caesarem Antonium Lepidum facta foeda
principum fuit proscriptio.
|