Mula Romae ad duodecim portas peperit. Canis aeditui mortua a cane tracta. Lux ita nocte
fulsit ut tamquam die orto ad opus surgeretur. In Mutinensi
victoriae Marianae signum meridiem spectans sua sponte conversum in
septentrionem hora quarta. Cum haec victimis expiarentur,
soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte cum sacrificaretur, ex humero et pollice
Iovis cruor manavit. Per Cassium et Brutum in provinciis direptionibus
sociorum bella gesta. Notatum est prodigii loco
fuisse, quod P. Titius praetor propter dissensiones collegae magistratum
abrogavit; et ante annum est mortuus. Constat
neminem qui magistratum collegae abstulerat annum vixisse. Abrogaverunt autem hi: Lucius Iunius Brutus consul
Tarquinio Collatino, Tib. Gracchus M. Octavio, Cn. Octavius L. Cinnae,
C. Cinna tr.pl. C. Marullo, Tullius . . . Bruto et Cassio
pugnam adversus Caesarem et Antonium molientibus in castris Cassii examen apium
consedit. Locus aruspicum iussu interclusus interius ducto vallo. Vulturum et aliarum alitum quibus strages
cadaverum pabulo est ingens vis exercitum advolavit. Puer in
pompa Victoriae cultu cum ferretur, ferculo decidit. Lustratione lictor perversis fascibus lauream
imposuit. Brutianis in proelium egredientibus
Aethiops in porta occurrit et a militibus confossus. Cassius et Brutus interierunt.
|