Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS I
    • I.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS I

I.

1. Quoniam de cultu agrorum abunde primo volumine praecepissevidemur, non intempestiva erit arborum virgultorumque cura, quae vel maximapars habetur rei rusticae placet igitur, sicuti Vergilio, nobis quoqueduo esse genera surculorum, quorum alterum sua sponte gignitur, alterumcura mortalium procedit: illud, quod non ope humana provenit, materiaemagis aptum, hoc, cui labor adhibetur, idoneum fructibus.

2. De hoc itaque praecipiendum est, atque id ipsum genustripertito dividitur; nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea, ficus, pirus, vel frutex, ut violae, rosae, harundines, vel tertium quiddam, quodneque arborem neque fruticem proprie dixerimus, sicuti est vitis.

3a. Arborum et fruticum docebimus cultum, si prius devitibus praeceperimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License