1. Cytisum, quod
Graeci aut zeas aut carnicin aut trypherenvocant, quam plurimum habere expedit,
quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum
utilissimum est, quod ex eo cito pinguescitet lactis plurimum praebet ovibus,
tum etiam octo mensibus viridi eo pabulouti et postea arido possis. Praeterea
in quolibet agro quamvis macerrimoceleriter conprehendit omnemque iniuriam sine
noxa patitur.
2. Mulieres quidem, si
lactis inopia premuntur, cytisumaridum in aqua macerari oportet; cum tota nocte
permaduerit, postero dieexpressi suci ternas heminas permisceri modico vino
atque ita potandumdare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis
confirmabuntur. satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres vel vere
fieri potest.
3. Cum terram bene
subegeris, in modum olerum areasfacito ibique velut ocimum semen cytisi autumno
serito; plantas deindevere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor
pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere
disponito, stercoratam terramcirca aggerato. Si pluvia non incesserit, rigato
quindecim proximis diebus. Simul ac nouam frondem agere coeperit, sarrito. Post
triennium deinde caeditoet pecori praebeto.
4. Equo
abunde est viridis pondo quindecim, bovi pondoviginti ceterisque pecudibus pro
portione virium. Potest autem etiam circasaepem <agri satis commode ramis cytisus
seri, quoniam facile conprehenditet sustinet iniuriam.> Aridum si dabis,
exiguius dato, quoniam maioresvires habet, priusque aqua macerato et exemptum
paleis permisceto. Cytisum, quod aridum facere voles, circa mensem Septembrem,
cum semen eius grandescereincipiet, caedito. Paucis deinde horis, dum
flaccescat, in sole habeto. Deinde in umbra adsiccato et ita condito.
|