Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS XXVI
    • I. De insititione
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS XXVI

I. De insititione

1. Omnis surculus inseri potest, si non est ei arbori, cui inseritur, dissimilis cortice; si vero fructum etiam eodem tempore fert, sine ullo scrupulo optime inseritur. Tria autem genera insitionum antiqui tradiderunt: unum, quod resecta et fissa arbore recipit insertos surculos;alterum, quo resecta inter librum et materiem admittit semina, quae utraque genera verni temporis sunt; tertium, cum ipsas gemmas cum exigua cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem;hoc genus aestatis est.

2. Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis quoque repertam docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint, luna crescente inserito, olivam autem circa aequinoctium vernum usque inIdus Apriles. Ex qua arbore inserere voles et surculos ad insitionem sumpturus es, videto, ut sit tenera et ferax nodisque crebris, et cum primum germinatum ibunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt et integri erunt, eos legito crassitudine minimi digiti; surculi sint bisulci.

3. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, quae maxime nitida et sine cicatrice est, dabisque operam, ne librum laedas. Cum deinde truncam reddideris, acuto ferramento plagam levato;dein quasi cuneum ferreum vel osseum inter corticem et materiem, ne minus digitos tres, sed lente dimittito, ne laedas aut rumpas corticem.

4. Postea surculos, quos inserere voles, falce acuta ab una parte eradito tam alte quam cuneum demisisti, sed ita ne medullam neve alterius partis corticem laedas; ubi surculos paratos habueris, cuneum vellito statimque surculos demittito in ea foramina, quae cuneo adacto inter corticem et materiem facta sunt. Ea autem fine, qua adraseris, surculos demittito ita, ut sex digitis de arbore exstent. In una autem arbore duos aut tres ramulos figito, dum ne minus quaternum digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.

5. Cum omnes surculos, quos arbor patietur, demiseris, libro ulmi vel vimine arborem adstringito; postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam et spatium, quod est inter surculos usque eo, ut duobus digitis insita exstent; supra lutum muscum inponito et ita adligato, ne pluvia dilabatur.

6. Si pusillam arborem inserere voles, iuxta terram abscidito, ita ut sesquipedem a terra exstet. Cum deinde abscideris, plagam diligenter levato et medium truncum acuto scalpro modice findito, ita ut fissura trium digitorum sit. In eam deinde cuneum, quo dispaletur, inserito et surculos ex utraque parte adrasos demittito, ita ut librum seminis libro arboris aequalem facias. Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum vellito et arborem, ut supra dixi, alligato et oblinito; dein terram circa arbore maggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur.

7. Tertium genus insitionis, cum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, et fere eae recipiunt talem insitionem, quae humidum sucosumque et validum librum habent, sicuti ficus. Nam etl actis plurimum remittit et corticem robustam habet. Optime itaque ea inseritur tali ratione.

8. Ex qua arbore inserere voles, in ea quaerito novellos et nitidos ramos. In his deinde observato gemmam, quae bene apparebit certamque spem germinis habebit; eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit, et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne gemmam laedas, delibrato. Item quam arborem inserere voles, in ea nitidissimum ramum eligito et eiusdem spatii corticem circumcidito et a materie delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, gemmam, quam ex altera arbore sumpseras, aptato, ita ut ante emplastrum circumcisae parti conveniat.

9. Ubi haec feceris, circa gemmam bene vincito, itane laedas; deinde conmissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, qua gemma libere germinet. Materiem quam inseveris, si subolem vel supra ramum habebit, omnia praecidito, ne quid sit, quo possit avocari aut cui magis quam insito serviat. Post unum et vicesimum diem solvito emplastrum. Hoc genere optime etiam olea inseritur. Quartum illud genus insitionis am docuimus, cum de vitibus disputavimus; itaque supervacuum est hoc loco repetere iam traditam rationem terebrationis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License