1. Cytisum, quod
Graeci aut zeas aut carnicin aut trypheren vocant, quam plurimum habere
expedit, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi
pecudum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescit et lactis plurimum praebet
ovibus, tum etiam octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis.
Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter conprehendit omnemque
iniuriam sine noxa patitur.
2. Mulieres quidem, si
lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerari oportet; cum tota
nocte permaduerit, postero die expressi suci ternas heminas permisceri modico
vino atque ita potandum dare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis
confirmabuntur. satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres vel vere
fieri potest.
3. Cum terram bene
subegeris, in modum olerum areas facito ibique velut ocimum semen cytisi
autumno serito; plantas deindevere disponito, ita ut inter se quoquo versus
quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere disponito, stercoratam
terram circa aggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis
diebus. Simul ac novam frondem agere coeperit, sarrito. Post triennium deinde
caedito et pecori praebeto.
4. Equo abunde est
viridis pondo quindecim, bovi pondo viginti ceterisque pecudibus pro portione
virium. Potest autem etiam circa saepem <agri satis commode ramis cytisus
seri, quoniam facile conprehenditet sustinet iniuriam.> Aridum si dabis,
exiguus dato, quoniam maiores vires habet, priusque aqua macerato et exemptum
paleis permisceto. Cytisum, quod aridum facere voles, circa mensem Septembrem,
cum semen eius grandescere incipiet, caedito. Paucis deinde horis, dum
flaccescat, in sole habeto. Deinde in umbra adsiccato et ita condito.
|