Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
II. De harundine1b. Harundo optime seritur, quos alii bulbos, alii oculos vocant. Simulatque terram bipalio repastinaveris, radicem harundinis acuta falce praesectam inpendenti pluvia disponito. 2. Sunt, qui harundines integras sternant, quoniam ex omnibus nodis strata harundines emittat. Sed fere hoc genus evanidam exilemque et humilem harundinem adfert. Melior itaque satio est ea, quam prius demonstravimus. Placet autem omnibus annis, simul harundinem cecideris, locum alte et aequaliter confodere atque ita rigare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |