Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS III
    • II. De malleolis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De malleolis

4b. Malleolum sic deponito. Virgam malleolarem non ampliusquam sex gemmarum esse convenit, ita tamen sunt, si brevia internodia habent. Eius imam partem quam in terram demissurus es, acutissima falce iuxta nodum, sic ne gemmam laedas, rotunda plaga amputato et statim fimo bubulo linito:tum in terram bene pastinatam et stercoratam rectum sarmentum defigito, ita ut ne minus quattuor gemmae abscondantur.

5a. Pedale quoquoversus spatium sat erit inter seminarelinqui; cum conprehenderint, identidem pampinentur, ne plura sarmenta, quam debent, nutriant. Item quam saepissime fodiantur, ferro ne tangantur. Vicensimo et quarto mense resecentur, post tricesimum et sextum mensemtransferantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License