5b. In
agro requieto vineam ponito. Nam ubi vinea fuit, quodcitius decimo anno
severis, aegrius conprehendet nec umquam roborabitur.
6. Agrum
antequam vineis obseras, explorato qualis saporis sit; talemenim etiam gustum
vini praebebit. Sapor autem, sicuti primo docuimus volumine, conprehendetur, si
terram aqua diluas et, cum consederit, tum demum aquamdegustes. Aptissima
vitibus terra est harenosa, sub qua constitit dulcishumor, probus consimilis
ager, cui subest tophus, aeque utilis congestaet mota terra. Sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, vitibus
convenit. Omnis autem, qui per aestatem finditur ager, vitibus arboribusque
inutilis. Terra inferior alit vitem et arborem, superior custodit.
7. Saxa summa parte
terrae vites et arbores laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine
optima est vitibus terra;sed ea, quae transmittit imbres aut rursus in summo
diu retinet, vitandaest. Utilissima autem est superior modice rara,
circa radices densa. Montibusclivisque difficulter vineae convalescunt, sed
firmum probumque saporemvini praebent. Humidis et planis locis robustissimae,
sed infirmi saporisvinum nec perenne faciunt. Et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de genere
vinearum disputabimus.
|