1. Vites maxime
gaudent arboribus, quia naturaliter in sublimeprocedunt, tunc et materias
ampliores creant et fructum aequaliter percoquunt. Hoc genus vitium arbustivum
vocamus, de quo pluribus suo loco dicemus. Vinearum autem fere genera in
usu tria sunt, iugata, humi proiecta et deindetertia, <quae> est a Poenis
usurpata, more arborum in se consistens. Id genus conparatum iugatae quadam
parte deficitur, quadam superat.
2. Iugata
plus aeris recipit et altius fructum fertet aequalius concoquit, sed
difficilior est eius cultus; at haec ita constitutaest, ut etiam arari possit,
eoque ubertatem maiorem consequitur, quod saepiuset minore inpensa excolitur.
At quae protinus in terram porrecta est, multum, sed non bonae notae vinum
facit. Vinea optime repastinato agro ponitur, nonnunquam tamen vel melius
quibusdam locis sulcis committitur; interdumetiam scrobibus deponitur. Sed, ut
dixi, repastinatur iugerum in altitudinempedum trium operis octoginta;
3. sulcum
autem terrenum altum duorum, longum septuagintauna opera effodit; scrobes
ternarios, id est quoquoversus pedum trium, una opera facit XVIII. Vel si cui
cordi est laxius vites ponere, scrobesquaternarios, id est quoquoversus pedum
quaternum, una opera duodecim facit, vel bipedaneos quoquoversus una opera
viginti effodit. Curandum autem est,
ut locis aridis et clivosis altius vitis deponatur quam si humidis et planis.
Item si scrobibus aut sulcis vineam posituri erimus, optimum erit anteannum
scrobes vel sulcos facere.
4. Vinea, quae
angustissime conseritur, quoquoversusquinque pedum spatio interposito ponitur,
inter septem vel octo pedes, quae rarissime, <vel, > ut etiam facile
arari possit, inter denos pedesconstituitur. Haec positio vinearum modum
sine dubio agri maiorem occupat, sed valentissima et fructuosissima est. Cum
semina depones, imum scrobemvel sulcum bidentibus fodito mollemque reddito. Vitem, quam ponis, facut ad Orientem
spectet adminiculo religata. In imo scrobe lapides circapondo quina ita
ponito, ne vitem premant, sed iuxta radices sint.
5.
Praeterea post haec vinaceae heminam uvae albae innigra, uvae nigrae in alba
ponito, atque ita scrobem vel sulcum cum instercorataterra ad medium conpleto.
Triennio deinde proximo paulatim scrobem velsulcum usque in summum conpleto;
sic vites consuescent radices deorsumagere. Spatium autem radicibus, qua
repant, lapides praebent et hieme aquamrepellunt, aestate humorem praebent;
vinaceae vitis radices agere cogunt. Quoniam praecepimus, quem ad modum vites
ponendae sint, nunc culturam earumdocebimus.
|