Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS V
    • I. De cultura vinearum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS V

I. De cultura vinearum

1. Vineam novellam omnis gemmas agere sinito. Simul atquepampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum pampinato et duas materiasrelinquito: alteram quam vitis constituendae causa submittas, alteram subsidiohabeas, si forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem vocant. Proximo deinde anno, cum putabis vitem, meliorem unam virgam relinquito, alteras tollito. Tertio anno vitem, in quam formam voles, dum tenera est, conponito.

2. Si iugatam eris facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas, quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quone iam possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reliquam partemvirgae amputes. Sin autem vitem in se consistere voles, sicut arbori brachiasubmitti patieris et dabis operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. Nam praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam minus laborat, cum undique velut aequilibrio stabilita in se requiescit. Sat erit autem, cum primo brachia submittuntur, singulas gemmas singulis sarmentis relinqui, ne protinus onere gravetur.

3. Post hanc putationem lectis sarmentis bidentibusalte aequaliter vineam fodito vel, si ita late disposita erit, arato. AbIdibus Octobribus oblaqueare incipito, ante brumam oblaqueatam habeto. Per brumam vitem ne colito, nisi si voles eas radices, quae in oblaqueationeapparebunt, persequi. Tum demum optime amputabis, sed ita ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre relinquas et ita radicem reseces. Nam quae protinus abraditur, praeterquam quod vulnus viti praebet eoquenocet, tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt.

4. Itaque optimum est exiguam partem relinqui atqueita summas partes, quas aestivas rustici appellant, resecare; quae sicresectae inarescunt nec ultra vitibus obsunt. Possunt etiam suboles perbrumam caedi, eo magis quod frigoribus exstirpatae minus recreantur. Peractaoblaqueatione ante brumam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minussextarios binos ad radices vitium posuisse conveniet, praeterquam columbinum;quod si quo amplius quam heminam posueris, viti nocebit. Post brumam deindeoblaqueationem circumfodito.

5. Ante aequinoctium vernum, quod est octavo Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. Post Idus Apriles terram ad vitem aggerato. Aestatedeinde quam potes saepissime occato. Iugerum vineae quinque operis oblaqueatur, quinque foditur, tribus occatur. Iugerum valentis et iam constitutae vineae, quattuor operis putatur, sex adligatur.

6. Arbusto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitasarborum non patitur operis iusta conprehendi. Quibusdam placet vitem proximoanno translatam non putare, sequenti deinde anno purgare et unam virgam, quam submittamus, ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si vitis recteconvaluerit, una plus gemma submittere, quarto duas gemmas proximae putationiadicere atque ita quinto demum anno vitem iugare. Hunc eundem ordinem culturaenos quoque experti conprobavimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License