Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS VI
    • I. De resecanda vetere vinea et propaganda
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS VI

I. De resecanda vetere vinea et propaganda

1. Veterem vineam, si in summo radices habebit, resecarenolito; alioquin etiam novellam vineam, quae ex resectione enata fuerit, inutilem habebis, prima parte terrae natantibus radicibus, neque fructumuberem percipies et nihilominus celeriter consenescet. Eiusmodi itaquevinea, si non peraridos habet truncos et flecti potest, factis sulcis optimesternitur atque ita renovellatur.

2. Sin autem usque eo exaruit, ut curuari non possit, primo anno summatim, ita ne radices eruas aut laedas, oblaqueato eam etstercus ad radices addito atque ita putato, ut paucas et certas materiasrelinquas, et fodias diligenter et saepius pampines, ne omnino supervacuasarmenta nutriat.

3. Sic exculta longas et firmas materias creabit, quassequenti anno scrobibus inter ordines factis propaginabis ac deinde triennio, cum convalescat, saepius fodies matremque ipsam onerabis; nihil in posterumprospicies ei, quam sublaturus es. Posterum <in> annum matrem radicitustolles atque ita novellam vineam ordinabis.

4. Sin autem vetus vinea dumtaxat generis boni radicesalte positas habebit, ita ut oblaqueatae non conspiciantur, eam vineamcirca Kal. Martias, antequam reseces, oblaqueato et protinus, cum alteoblaqueaveris, sic resecato. Quattuor digitos ab radicibus trunci relinquitoet, si fieri poterit, iuxta aliquem nodum serrula desecato et plagam acutissimoferro delevato. Deinde minutam terram mediocriter stercoratam ita superponito, ut adobruto trunco ne minus tres digiti terrae super plaga sint;

5. hoc idcirco, ne sole inarescat et ut melius materiascitet percepto humore, quem terra praebet. At quae mali generis et infructuosavinea est summasque partes eiuncidas et exesas habet, si radices eius satisalte positae sunt, optime inseretur ita, ut oblaqueata et nudata pars imasecundum terram sic amputetur, ne cum aggerata fuerit, supra terram exstet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License