1. Propagationum
genera tria sunt in usu maxime: unum, quovirga edita a matre sulco committitur,
alterum, quo ipsa mater prosternituratque in pluris palos per suas virgas
dividitur, tertium, quo vitis finditurin duas vel tres partes, si diversis
ordinibus deducenda est. Hoc genustardissime convalescit, quia vitis
divisa medullam amittit. Et quoniamgenera proposuimus, unumquodque qualiter
faciendum sit, demonstrabimus.
2. Virgam
cum a matre in terram deprimere voles, scrobemquoquoversus quattuor pedum
facito ita, ut propala non laedatur alteriusradicibus. Deinde quattuor gemmas,
quae in imum scrobem perveniunt, relinquito, ut ex his radices citentur.
Reliquam partem, quae continens matri est, adradito, ne supervacua sarmenta
procreet.
3.
Diversae autem, quae supra terram exstare debent, ne passus fueris plus quam
duas aut ut maxime tres gemmas habere. Reliquas, quae in terram absconduntur, exceptis quattuor imis fac adradas,
ne insummo radices vitis citet. Hoc modo propagata celeriter convalescit
ettertio anno a matre separabitur. sin autem ipsam vitem sternere voles, iuxta
radicem ita, ne ipsam laedas, curiose fodito et vitem ita subplantato, ne
radicem abrumpas. Cum eam statueris et videris, quousque possit pertingere,
sulcum facies unum, in quem vitem integram demittas; deinde ex eo sulcoquasi
ramos fossarum facies, per quos, uti quaeque virga postulavit, propaletur,
atque ita terra adoperies.
4. Sin
autem vitis exiguam materiem habebit et in diversosordines deducenda erit neque
aliter potuerit palos, ad quos perducitur, pertingere, quam ut diffluvietur,
curabis, ut quam acutissima falce abea parte, qua bifurca est, findas eam et
item ferro acuto plagam emendes, sicubi inaequaliter findi videbitur; sic
deducta poterit in plures ordinesdividi.
5. Non
inutilis est etiam illa propagatio, quam nosrepperimus, si quando in ordinem
vitis deest neque est tam procera virga, quae cum in imum scrobem demissa
fuerit, retorqueri et erigi supra terrampossit. Brevitatem ne reformidaveris,
sed qualemcumque virgam, cuius cacumenin imum scrobem pervenit, deprimito et
obruito. Deinde gemmas, quae secundumipsam matrem sunt, submittito, ut materias
a superiore parte citent. Tumdemum
post triennium a matre amputato et ad suum palum eam partem, quama matre
praecideris, reducito et caput vitis facito. Propaginis scrobemminime
triennio paulatim conpleto. Summas radices praecidito, crebre fodito.
|