1. Cum
vitem inserere voles, optimi generis sarmenta fructuaria, tum cum gemmas agere
incipient, vento austro a matre praecidito. Sarmentum, quod inseris, de summa vite sit rotundum, bonis crebrisque
nodis. Tresdeinde nodos integerrimos relinquito; infra tertiam gemmam ex
utraque parteduorum digitorum spatium in modum cunei tenuissimo scalpello
acuito, itane medullam laedas.
2. Vitem deinde, quam
insiturus es, resecato et plagamlevato atque ita findito et paratos surculos in
fissuram demittito eatenus, qua adrasi sunt, ita ut cortex surculi corticem
vitis aequaliter contingat. Quicquid inserveris, ulmi diligenter libro
vel vimine ligato luto subactopaleato oblinito plagam et adligato, ne aqua
ventusve penetrare possit;deinde supra lutum muscum inponito et ita deligato.
Ea res praebet humoremnec inarescere sinit.
3. Infra
insitionem et adligaturam falce acuta levitervitem vulnerato ex utraque parte,
ut ex his potius plagis humor defluat, quam ex insitione ipsa abundet; nocet
enim nimius humor nec patitur surculosinsertos conprehendere. Quibusdam
antiquorum terebrari vitem placet atqueita leviter adrasos surculos demitti,
sed nos meliore ratione hoc idemfecimus. Nam antiqua terebra scobem facit et
propter hoc urit eam partem, quam perforat; praeusta autem pars raro umquam
conprehendit insertos surculos.
4a. Nos
rursus terebram, quam gallicanam dicimus, huicinsitioni aptavimus; ea excavat
nec urit, quia non scobem, sed ramentafacit. Itaque cavatum foramen cum
purgavimus, undique adrasos surculosinserimus atque ita circumlinimus. Talis
insitio facillime convalescit. Igitur secundum aequinoctium perfectam vitium
insitionem habeto; humidaloca de uva alba, sicca de nigra inserito.
|