1. Vitem maxime
populus alit, deinde ulmus, deinde fraxinus. Populus, quia non frondem idoneam
habet, a plerisque inprobatur. Ulmusautem, quam Atiniam vocant rustici,
generosissima est et laetissima multamquefrondem habet, eaque maxime serenda
est locis pinguibus vel etiam mediocribus;sed si aspera et siticulosa loca
arboribus obserenda erunt, neque populusneque ulmus tam idoneae sunt quam orni;
eae autem silvestres fraxini sunt, paulo latioribus tamen foliis quam ceterae
fraxini, nec deteriorem frondemquam ulmi praestant.
2. Caprae quidem et
oves vel libentius etiam hanc frondemadpetunt. Igitur qui arbustum constituere
volet, ante annum quam deponanturarbores, scrobes faciat quattuor quoquo
<versus pedum. Postero> annodeinde circa Kal. Martias in eandem scrobem
ulmum et populum vel fraxinumdeponat, ut si ulmus defecerit, populus vel
fraxinus locum obtineant. Siautem utraque vixerint, altera eximatur et alio
loco disponatur. Arbustuminter quadragenos pedes dispositum esse convenit; sic
enim et ipsae arboreset adpositae vites melius convalescent fructumque meliorem
dabunt. Segetesetiam, quae in eo erunt, minus umbra laborabunt.
3.
Arborem, quam deposueris, saepius circumfodito, quocelerius adolescat, et
triennium ferro ne tetigeris. Conpletis sex et trigintamensibus, ad recipiendam
vitem formaris, supervacuos ramos amputabis, alternabrachia in modum scalarum
relinques alternisque annis putabis; sexto anno, si iam firma videbitur,
maritabis hoc modo. Ab ipso arboris crure pedalespatium intermittito; dein sulcum
in quattuor pedes longum, in tres altum, in dupondium semissem latum cum
feceris, patiere minime duobus mensibuseum tempestatibus verberari.
4. Tum
demum circa Kal. Martias
vitem de seminario neminus decem pedum sternito et adminiculato arborique
iungito; eam proximoanno ne putaveris, tertio vere ad unam virgam redigito
paucasque gemmasrelinquito, ne, antequam inualverit, in altitudinem repat. Cum
deinde amplumincrementum habuerit, per omnia arboris tabulata disponito
materias, itatamen ne vitem oneres, sed certa et robustissima flagella
submittas. Arbustivamvitem quam putare tam alligare diligenter oportet. Nam in eo fructus maximevis consistit
diutiusque perennat, quae firmis toris et idoneis locis religataest. Itaque
omnibus annis convenit subsequi putationem, ita ut tori renoventuret vitis per
idoneos ramos disponatur.
|