1. Olea maxime
collibus siccis et argillosis gaudet; at humidiscampis et pinguibus laetam
frondem sine fructu adfert. Melius autem truncisquam plantis olivetum
constituitur. Magoni placet siccis locis olivam autumnopost aequinoctium seri
ante brumam; nostrae aetatis agricolae fere vernumtempus circa Kal. Maias
servant.
2. Oportet autem
scrobem oleae quoquoversus pedes quaternospatere, in imum scrobem lapidem
glareamque abicere, deinde super terramquattuor digitorum inicere, tum
arbusculam deponere ita rectam, ut quodscrobe exstiterit, in medio sit,
arbusculam autem a tempestatibus tueridiligenter adminiculando et terram, quae
in scrobem reponitur, stercoremiscere.
3. Oleam decet inter
sexagenos pedes disponi, ut spatiumin latitudinem crescendi habeat; nam quae in
proceritatem extenduntur, evanidae fiunt parumque fructus ferunt. Optima
est oleo Liciniana, posiasecunda oleo, escae orchites. Sunt et regiae et radii
non sine specie nequeoleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus. Si
oleam posueris eoloco, unde quercus effossa est, emorietur, ideo quod quidam
vermes, quiraucae dicuntur, in radice quercus nascuntur eique maxime semina
oleaeconsumunt. Si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est, nisi
eumrecideris, arbor tota fiet retorrida.
4. Omnes
arbusculas prius quam transferas, rubrica notareconvenit, ut, cum serentur,
easdem caeli partes aspiciant, quas etiam inseminario conspexerant; alioquin
frigore vel calore laborabunt ab iis partibus, quas contra consuetudinem sub
alio aere positas habuerint.
|