1. Semina
lege, ne minus crassa, quam manubrium est bidentis, recta, levia, procera, sine
ulceribus, integro libro. Ea bene et
celeriterconprehendunt. Semina si ex arboribus sumes, de iis potissimum sumito,
quae omnibus annis bonos et uberes ferunt fructus. Observabis autem abhumeris,
qui sunt contra solem orientem, ut eosdem decerpas. Sed si cumradice plantam
posueris, incrementum ei maius futurum quam ceterissenties.
2. Arbos insita
fructuosior, quam quae insita non est, id est, quam quae ramis aut plantis
ponitur. Priusquam arbusculas transferas, rubrica vel alia qualibet re signato,
ut isdem ventis, quibus ante steterunt, constituas eas, curamque adhibeto, ut
ab superiore et sicciore et exiliorein planiorem, humidiorem, pinguiorem agrum
transferas. Semina trifurcamaxime ponito; ea exstent supra terram tribus
pedibus. Si in eodem scrobeduas aut tres arbusculas ponere voles, curato, ne
inter se contingant;nam ita vermibus interibunt.
3. Cum
semina depones, dextra sinistraque usque in imumscrobem fasciculos sarmentorum
brachii humani crassitudine deponito, itaut supra terram paululum exstent, per
quos aestate paruo labore aquam radicibussubministres. arbores aut semina
<cum> radicibus autumno serito circaIdus Octobres. Taleas et ramos vere,
antequam germinare arbores incipiunt, deponito. Sed ne tinea molesta sit
seminibus ficulneis, in imum scrobemtaleam lentisci, ita ut cacumen eius
deorsum spectet, obruito.
|