1. Nucem
Graecam serito Arcturi signo vel circa Kal. Februarias, quia prima gemmascit.
Agrum calidum, durum, siccum desiderat. Nam in locisdiversis eiusmodi natura si
posueris nucem, protinus putrescet. Ante quamnucem deponas, in aqua mulsa, ne
nimis dulci macerato; ita iucundiorissaporis fructum, cum adoleverit, praebebit
et interim melius atque celeriusnascetur.
2. Ternas
nuces in trigonum statuito, parsque acutiorinferior sit, quia inde radices
mittit, nuxque a nuce minime palmo absitet anceps ad Favonium spectet. Omnis nux unam radicem mittit et
simplicistilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi
coercitarecuruatur et extensa in modum ramorum alias radices emittit. Nucem
Graecamet Avellanam Tarentinas hoc modo facere poteris.
3. In quo
scrobe destinaveris nuces serere, terram minutamin modum semipedis ponito
ibique semen ferulae iacito. Cum ferula fueritenata, eam findito et in medullam
eius sine putamine nucem Graecam velAvellanam abscondito et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, veletiam inter Nonas et Idus
Martias. Hoc eodem tempore iuglandem et pineamet castaneam serere oportet.
|