1. Omnis surculus
inseri potest, si non est ei arbori, cuiinseritur, dissimilis cortice; si vero
fructum etiam eodem tempore fert, sine ullo scrupulo optime inseritur. Tria
autem genera insitionum antiquitradiderunt: unum, quod resecta et fissa arbore
recipit insertos surculos;alterum, quo resecta inter librum et materiem
admittit semina, quae utraquegenera verni temporis sunt; tertium, cum ipsas
gemmas cum exigua corticein partem sui delibratam recipit, quam vocant
agricolae emplastrationem;hoc genus aestatis est.
2. Quarum
insitionum rationem cum tradiderimus, a nobisquoque repertam docebimus. Omnes
arbores simulatque gemmas agere coeperint, luna crescente inserito, olivam
autem circa aequinoctium vernum usque inIdus Apriles. Ex qua arbore inserere
voles et surculos ad insitionem sumpturuses, videto, ut sit tenera et ferax
nodisque crebris, et cum primum germinatumebunt, de ramulis anniculis, qui
solis ortum spectabunt et integri erunt, eos legito crassitudine minimi digiti;
surculi sint bisulci.
3.
Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecatoea parte, quae maxime
nitida et sine cicatrice est, dabisque operam, nelibrum laedas. Cum deinde
truncam reddideris, acuto ferramento plagam levato;dein quasi cuneum ferreum
vel osseum inter corticem et materiem, ne minusdigitos tres, sed lente
dimittito, ne laedas aut rumpas corticem.
4. Postea
surculos, quos inserere voles, falce acutaab una parte eradito tam alte quam
cuneum demisisti, sed ita ne medullamneve alterius partis corticem laedas; ubi
surculos paratos habueris, cuneumvellito statimque surculos demittito in ea
foramina, quae cuneo adactointer corticem et materiem facta sunt. Ea autem
fine, qua adraseris, surculosdemittito ita, ut sex digitis de arbore exstent.
In una autem arbore duosaut tres ramulos figito, dum ne minus quaternum
digitorum inter eos sitspatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate
haec facito.
5. Cum
omnes surculos, quos arbor patietur, demiseris, libro ulmi vel vimine arborem
adstringito; postea paleato luto bene subactooblinito totam plagam et spatium,
quod est inter surculos usque eo, utduobus digitis insita exstent; supra lutum
muscum inponito et ita adligato, ne pluvia dilabatur.
6. Si
pusillam arborem inserere voles, iuxta terramabscidito, ita ut sesquipedem a
terra exstet. Cum deinde abscideris, plagamdiligenter levato et medium truncum
acuto scalpro modice findito, ita utfissura trium digitorum sit. In eam deinde
cuneum, quo dispaletur, inseritoet surculos ex utraque parte adrasos demittito,
ita ut librum seminis libroarboris aequalem facias. Cum surculos diligenter
aptaveris, cuneum vellitoet arborem, ut supra dixi, alligato et oblinito; dein
terram circa arboremaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur.
7. Tertium genus
insitionis, cum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, et fere
eae recipiunt talem insitionem, quae humidum sucosumque et validum librum
habent, sicuti ficus. Nam etlactis plurimum remittit et corticem robustam
habet. Optime itaque ea inseriturtali ratione.
8. Ex qua
arbore inserere voles, in ea quaerito novelloset nitidos ramos. In his deinde
observato gemmam, quae bene apparebit certamquespem germinis habebit; eam
duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemmamedia sit, et ita acuto
scalpello circumcisam diligenter, ne gemmam laedas, delibrato. Item quam
arborem inserere voles, in ea nitidissimum ramum eligitoet eiusdem spatii
corticem circumcidito et a materie delibrato. Deindein eam partem, quam
nudaveris, gemmam, quam ex altera arbore sumpseras, aptato, ita ut ante
emplastrum circumcisae parti conveniat.
9. Ubi
haec feceris, circa gemmam bene vincito, itane laedas; deinde conmissuras et
vincula luto oblinito, spatio relicto, qua gemma libere germinet. Materiem quam
inseveris, si subolem vel supraramum habebit, omnia praecidito, ne quid sit,
quo possit avocari aut cuimagis quam insito serviat. Post unum et vicesimum
diem solvito emplastrum. Hoc genere optime etiam olea inseritur. Quartum illud
genus insitionisiam docuimus, cum de vitibus disputavimus; itaque supervacuum
est hoc locorepetere iam traditam rationem terebrationis.
|