Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
II. De seminario faciendo2. Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per pulvinos arearum disponere convenit, deinde cum tenuerint, danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur;et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expediet et ita crassis harundinibus, quae ab una parte nodos integros habent, quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri. Post quartum et vicesimum deinde mensem, sive transferre et disponere in ordinem voles seu inserere, satis tuto utrumque facies. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |