Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
PARS XXVIIII. De cytiso1. Cytisum, quod Graeci aut zeas aut carnicin aut trypheren vocant, quam plurimum habere expedit, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescit et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter conprehendit omnemque iniuriam sine noxa patitur. 2. Mulieres quidem, si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerari oportet; cum tota nocte permaduerit, postero die expressi suci ternas heminas permisceri modico vino atque ita potandum dare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur. satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres vel vere fieri potest. 3. Cum terram bene subegeris, in modum olerum areas facito ibique velut ocimum semen cytisi autumno serito; plantas deindevere disponito, ita ut inter se quoquo versus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere disponito, stercoratam terram circa aggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus. Simul ac novam frondem agere coeperit, sarrito. Post triennium deinde caedito et pecori praebeto. 4. Equo abunde est viridis pondo quindecim, bovi pondo viginti ceterisque pecudibus pro portione virium. Potest autem etiam circa saepem <agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile conprehenditet sustinet iniuriam.> Aridum si dabis, exiguus dato, quoniam maiores vires habet, priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto. Cytisum, quod aridum facere voles, circa mensem Septembrem, cum semen eius grandescere incipiet, caedito. Paucis deinde horis, dum flaccescat, in sole habeto. Deinde in umbra adsiccato et ita condito. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |