Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
PARS III. Qualia semina et quando legas1. Peracta repastinatione, mense Februario vel prima parteMartii semina legito. Sunt autem optima, quae de vitibus notatis leguntur. Nam cui cordi est bona seminaria facere, circa vindemiam vites, quae etmagnum et incorruptum fructum ad maturitatem perduxerunt, rubrica cum aceto, ne pluviis abluatur, permixta denotat, nec hoc uno tantummodo anno facit, sed continuis tribus vel pluribus vindemiis easdem vites inspicit, an perseverentesse fecundae; tum enim manifestum est generositatis vitium, non anni ubertatefructum provenire. 2. Si conpluribus vindemiis eundem tenorem servarint, ex eiusmodi vitibus lecta semina multum bonumque vinum praebebunt. Namqualiscumque generis uvae, quae integrae et incorruptae ad maturitatemperveniunt, longe melioris saporis vinum faciunt quam quae praecipienturaestu aut alia de causa. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |