Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
PARS IIII. Quem ad modum semina eligas1. Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, paucisminutisque vinaceis, dulci sapore. Optima habentur a lumbis, secunda abhumeris, tertia a summo vertice vitis lecta, quae celerrime conprehenduntet sunt feraciora, sed aeque celeriter senescunt. Pampinaria sarmenta deponinon placet, quia sterilia sunt. Locis pinguibus et planis et humidis praecoquesvites serito, raris acinis, brevibus nodis, inbecillas (nam tali generivitium eiusmodi ager aptus est); 2. locis aridis et macris et siccis vitem sero maturantemet validam crebrisque acinis. Quod si pingui agro validas vites deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcumque fructum tulerint, ad maturitatemnon perducent; rursus inbecillae exili agro celeriter deficient exiguumquefructum dabunt. Unumquodque genus vitium separatim serito; ita suo quodquetempore putabis et vindemiaveris. 3. Semina cum novello sarmento deposita cito conprehenduntet valenter crescunt, sed celeriter senescunt; at quae vetere sarmentopanguntur, tardius convalescunt, sed tardius deficiunt. Semina quam recentissimaterrae mandare convenit. Si tamen mora intervenerit, quo minus statim serantur, quam diligentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluvias nequeventos sentire possint. Plantaria facito ab exoriente ad decimam lunamet a vicensima ad tricesimam. 4a. Haec vel melior est vitibus satio. Sed cum seras, frigidos ventos vitato. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |