Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De arboribus IntraText CT - Text |
|
|
III. De vineis constituendis5b. In agro requieto vineam ponito. Nam ubi vinea fuit, quodcitius decimo anno severis, aegrius conprehendet nec umquam roborabitur. 6. Agrum antequam vineis obseras, explorato qualis saporis sit; talemenim etiam gustum vini praebebit. Sapor autem, sicuti primo docuimus volumine, conprehendetur, si terram aqua diluas et, cum consederit, tum demum aquamdegustes. Aptissima vitibus terra est harenosa, sub qua constitit dulcishumor, probus consimilis ager, cui subest tophus, aeque utilis congestaet mota terra. Sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, vitibus convenit. Omnis autem, qui per aestatem finditur ager, vitibus arboribusque inutilis. Terra inferior alit vitem et arborem, superior custodit. 7. Saxa summa parte terrae vites et arbores laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine optima est vitibus terra;sed ea, quae transmittit imbres aut rursus in summo diu retinet, vitandaest. Utilissima autem est superior modice rara, circa radices densa. Montibusclivisque difficulter vineae convalescunt, sed firmum probumque saporemvini praebent. Humidis et planis locis robustissimae, sed infirmi saporisvinum nec perenne faciunt. Et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de genere vinearum disputabimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |