Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS XII
    • I.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

PARS XII

I.

1. Simulatque uva variari coeperit, fodito tertiam fossuramet cum iam maturescet, ante meridiem, priusquam calere incipiet, cum desierit, post meridiem fodito pulveremque excitato; ea res et a sole et a nebulamaxime uvam defendit. Lutulentam terram neque arare neque fodere oportet, quia valde durescit et finditur.

2. Bidentibus terram vertere utilius est, quam aratro. Bidens aequaliter totam terram vertit; aratrum praeterquam quod scamnafacit, tum etiam boves, qui arant, aliquantum virgarum et interdum totasvites frangunt. Finis autem fodiendi vineam nullus est; nam quanto saepiusfoderis, tanto uberiorem fructum reperies.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License