Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De arboribus

IntraText CT - Text

  • PARS XXV
    • II. De seminario faciendo
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. De seminario faciendo

2. Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per pulvinos arearum disponereconvenit, deinde cum tenuerint, danda est opera, ut dum teneros ramuloshabent, veluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur;et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia foliadecerpere expediet et ita crassis harundinibus, quae ab una parte nodosintegros habent, quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiisteneras adhuc virgas tueri. Post quartum et vicesimum deinde mensem, sivetransferre et disponere in ordinem voles seu inserere, satis tuto utrumquefacies.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License