IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
42
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
42
Sub idem
tempus
in
Illyrico
est
incommodum
acceptum
, quae
provincia
superioribus
mensibus
retenta
non tantum sine
ignominia
sed etiam cum
laude
erat. Namque eo
missus
aestate
cum
duabus
legionibus
Q
.
Cornificius
,
Caesaris
quaestor
, pro
praetore
, quamquam erat
provincia
minime
copiosa
ad
exercitus
alendos
et
finitimo
bello
ac
dissensionibus
confecta
et
vastata
, tamen
prudentia
ac
diligentia
sua. quod
magnam
curam
suscipiebat
ne quo
temere
progrederetur
, et
recepit
et
defendit
. Namque et
castella
complura
locis
editis
posita
, quorum
opportunitas
castellanos
impellebat
ad
decursiones
faciendas
et
bellum
inferendum
,
expugnavit
eaque
praeda
milites
donavit
, quae etsi erat
tenuis
, tamen
in
tanta
provinciae
desperatione
erat
grata
,
praesertim
virtute
parta
, et cum
Octavius
ex
fuga
Pharsalici
proeli
magna
classe
in
illum se
sinum
contulisset
,
paucis
navibus
Iadertinorum
, quorum semper
in
rem
publicam
singulare
constiterat
officium
,
dispersis
Octavianis
navibus
erat
potitus
, ut vel
classe
dimicare
posset
adiunctis
captivis
navibus
sociorum
. Cum
diversissima
parte
orbis
terrarum
Cn
.
Pompeium
Caesar
victor
sequeretur
complurisque
adversarios
in
Illyricum
propter
Macedoniae
propinquitatem
se
reliquiis
ex
fuga
collectis
contulisse
audiret
,
litteras
ad
Gabinium
mittit
,
uti
cum
legionibus
tironum
, quae nuper erant
conscriptae
,
proficisceretur
in
Illyricum
coniunctisque
copiis
cum
Q
.
Cornificio
, si quod
periculum
provinciae
inferretur
,
depelleret
; sin ea non
magnis
copiis
tuta
esse
posset
,
in
Macedoniam
legiones
adduceret
. Omnem enim illam
partem
regionemque
vivo
Cn
.
Pompeio
bellum
instauraturam
esse
credebat
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License