IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
53
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
53
Concurritur
ad
Cassium
defendendum
: semper enim
Berones
complurisque
evocatos
cum
telis
secum
habere
consuerat
.
A quibus
ceteri
intercluduntur
qui ad
caedem
faciendam
subsequebantur
; quo
in
numero
fuit
Calpurnius
Salvianus
et
Manilius
Tusculus
.
Minucius
inter
saxa
quae
iacebant
in
itinere
fugiens
opprimitur
et
relato
domum
Cassio
ad eum
deducitur
.
Racilius
in
proximam
se
domum
familiaris
sui
confert
, dum
certum
cognosceret
confectusne
Cassius
esset
.
L
.
Laterensis
, cum id non
dubitaret
,
accurrit
laetus
in
castra
militibusque
vernaculis
et
secundae
legionis
, quibus
odio
sciebat
praecipue
Cassium
esse,
gratulatur
;
tollitur
a
multitudine
in
tribunal
,
praetor
appellatur
. Nemo enim aut
in
provincia
natus
, ut
vernaculae
legionis
milites
, aut
diuturnitate
iam
factus
provincialis
, quo
in
numero
erat secunda
legio
, non cum omni
provincia
consenserat
in
odio
Cassi
: nam
legionem
XXX
et
XXI
paucis
mensibus
in
Italia
scriptas
Caesar
attribuerat
Longino
,
quinta
legio
nuper ibi erat
confecta
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License