Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino

61

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

61 Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim veteranas nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam virtuti legionum confidebat. Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura -- namque Ulia in edito monte posita est -- et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere volebat, necessitate est deductus ut neque confligeret -- cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat -- neque vagari Cassium latius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License