IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
66
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
66
Paucis
diebus
in
ea
provincia
consumptis
Sextum
Caesarem
,
amicum
et
necessarium
suum,
legionibus
Syriaeque
praeficit
; ipse eadem
classe
qua
venerat
proficiscitur
in
Ciliciam
. Cuius
provinciae
civitates
omnis
evocat
Tarsum
, quod
oppidum
fere
totius
Ciliciae
nobilissimum
fortissimumque
est. Ibi
rebus
omnibus
provinciae
et
finitimarum
civitatium
constitutis
cupiditate
proficiscendi
ad
bellum
gerendum
non
diutius
moratur
,
magnisque
itineribus
per
Cappadociam
confectis
biduum
Mazacae
commoratus
Comana
venit
,
vetustissimum
et
sanctissimum
in
Cappadocia
Bellonae
templum
, quod tanta
religione
colitur
ut
sacerdos
eius
deae
maiestate
,
imperio
,
potentia
secundus
a
rege
consensu
gentis
illius
habeatur
. Id
homini
nobilissimo
Lycomedi
Bithyno
adiudicavit
, qui
regio
Cappadocum
genere
ortus
iure
minime
dubio
,
vetustate
tamen propter
adversam
fortunam
maiorum
suorum
mutationemque
generis
intermisso
sacerdotium
id
repetebat
.
Fratri
autem
Ariobarzanis
Ariarathi
, cum
bene
meritus
uterque eorum de
re
publica
esset
, ne aut
regni
hereditas
Ariarathen
sollicitaret
aut
heres
regni
terreret
+
Ariobarzani
attribuit
qui sub eius
imperio
ac
dicione
esset
+. Ipse
iter
inceptum
simili
velocitate
conficere
coepit
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License