IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
69
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
69
Cum
in
Pontum
venisset
copiasque
omnis
in
unum
locum
coegisset
, quae
numero
atque
exercitatione
bellorum
mediocres
erant --
excepta
enim
legione
sexta
, quam secum
abduxerat
Alexandrea
veteranam
multis
laboribus
periculisque
functam
multisque
militibus
partim
difficultate
itinerum
ac
navigationum
partim
crebritate
bellorum
adeo
deminutam
, ut minus
mille
hominibus
in
ea
esset
,
reliquae
erant
tres
legiones
, una
Deiotari
,
duae
quae
in
eo
proelio
quod
Cn
.
Domitium
fecisse
cum
Pharnace
scripsimus
fuerant
-- ,
legati
a
Pharnace
missi
Caesarem
adeunt
atque
imprimis
deprecantur
ne eius
adventus
hostilis
esset
:
facturum
enim
omnia
Pharnacen
quae
imperata
essent
.
Maximeque
commemorabant
nulla
Pharnacen
auxilia
contra
Caesarem
Pompeio
dare
voluisse
, cum
Deiotarus
, qui
dedisset
, tamen ei
satisfecisset
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License