IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
70
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
70
Caesar
respondit
se
fore
aequissimum
Pharnaci
, si quae
polliceretur
repraesentaturus
esset
.
Monuit
autem, ut
solebat
,
mitibus
verbis
legatos
, ne aut
Deiotarum
sibi
obicerent
aut
nimis
eo
gloriarentur
beneficio
, quod
auxilia
Pompeio
non
misissent
. Nam se neque
libentius
facere
quicquam quam
supplicibus
ignoscre
neque
provinciarum
publicas
iniurias
condonare
eis posse qui [non]
fuissent
in
se
officiosi
.
Quin
id ipsum quod
commemorarent
officium
fuisse
utilius
Pharnaci
, qui
providisset
ne
vinceretur
, quam sibi, cui
di
immortales
victoriam
tribuissent
.
Itaque
se
magnas
et
gravis
iniurias
civium
Romanorum
qui
in
Ponto
negotiati
essent
, quoniam
in
integrum
restituere
non
posset
,
concedere
Pharnaci
. Nam neque
interfectis
amissam
vitam
neque
exsectis
virilitatem
restituere
posse; quod quidem
supplicium
gravius
morte
cives
Romani
subissent
.
Ponto
vero
decederet
confestim
familiasque
publicanorum
remitteret
ceteraque
restitueret
sociis
civibusque
Romanis
quae
penes
eum
essent
. Si
fecisset
, iam
tune
sibi
mitteret
munera
ac
dona
quae
bene
rebus
gestis
imperatores
ab
amicis
accipere
consuessent
.
Miserat
enim [ei]
Pharnaces
coronam
auream
. His
responsis
datis
legatos
remisit
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License