IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
3
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
3
Urbs
fertilissima
et
copiosissima
omnium
rerum
apparatus
suggerebat
. Ipsi
homines
ingeniosi
atque
acutissimi
quae a nobis
fieri
viderant
ea
sollertia
efficiebant
ut nostri illorum
opera
imitati
viderentur
, et sua
sponte
multa
reperiebant
unoque
tempore
et
nostras
munitiones
infestabant
et suas
defendebant
. Atque haec
principes
in
consiliis
contionibusque
agitabant
:
populum
Romanum
paulatim
in
consuetudinem
eius
regni
occupandi
venire
.
Paucis
annis
ante A.
Gabinium
cum
exercitu
fuisse
in
Aegypto
;
Pompeium
se ex
fuga
eodem
recepisse
;
Caesarem
venisse
cum
copiis
, neque
morte
Pompei
quicquam
profectum
quo minus apud se
Caesar
commoraretur
.
Quem si non
expulissent
,
futuram
ex
regno
provinciam
;
idque
agendum
mature
: namque eum
interclusum
tempestatibus
propter
anni
tempus
recipere
transmarina
auxilia
non posse.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License