IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
9
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
9
Hac
oratione
apud suos
habita
atque omnium
mentibus
excitatis
dat
centurionibus
negotium
ut
reliquis
operibus
intermissis
ad
fodiendos
puteos
animum
conferant
neve
quam
partem
nocturni
temporis
intermittant
.
Quo
suscepto
negotio
atque omnium
animis
ad
laborem
incitatis
magna
una
nocte
vis
aquae
dulcis
inventa
est. Ita
operosis
Alexandrinorum
machinationibus
maximisque
conatibus
non
longi
temporis
labore
occursum
est. Eo
biduo
legio
XXXVII
ex
dediticiis
Pompeianis
militibus
cum
frumento
,
armis
,
telis
,
tormentis
imposita
in
navis
a
Domitio
Calvino
ad
litora
Africae
paulo
supra
Alexandream
delata
est.
Hae
naves
Euro
, qui
multos
dies
continenter
flabat
,
portum
capere
prohibebantur
; sed
loca
sunt
egregia
omni illa
regione
ad
tenendas
ancoras
.
Hi
cum
diu
retinerentur
atque
aquae
inopia
premerentur
,
navigio
actuario
Caesarem
faciunt
certiorem
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License