IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
12
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
12
Eo
detrimento
adeo
sunt
fracti
Alexandrini
, cum iam non
virtute
propugnatorum
, sed
scientia
classiariorum
se
victos
viderent
, +quibus et
superioribus
locis
sublevabantur
, ut ex
aedificiis
defendi
possent
+ et
materiam
cunctam
obicerent
, quod nostrae
classis
oppugnationem
etiam ad
terram
verebantur
. Idem, postea quam
Ganymedes
in
concilio
confirmavit
sese
et eas quae
essent
amissae
restituturum
et
numerum
adaucturum
,
magna
spe
et
fiducia
veteres
reficere
navis
accuratiusque
huic
rei
studere
atque
inservire
instituerunt
. Ac
tametsi
amplius
CX
navibus
longis
in
portu
navalibusque
amiserant
, non tamen
reparandae
classis
cogitationem
deposuerunt
.
Videbant
enim non
auxilia
Caesari
, non
commeatus
supportari
posse, si
classe
ipsi
valerent
; praeterea
nautici
homines
urbis
et
regionis
maritimae
cotidianoque
usu
a
pueris
exercitati
ad
naturale
ac
domesticum
bonum
refugere
cupiebant
et quantum
parvulis
navigiis
profecissent
sentiebant
;
itaque
omni
studio
ad
parandam
classem
incubuerunt
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License