IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
16
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
16
Minime
autem
par
erat
proeli
certamen
. Nostris enim
pulsis
neque
terra
neque
mari
effugium
dabatur
victis
,
omniaque
victoribus
erant
futura
in
incerto
; [cum] illi, si
superassent
navibus
,
omnia
tenerent
, si
inferiores
fuissent
,
reliquam
tamen
fortunam
periclitarentur
. Simul illud
grave
ac
miserum
videbatur
,
perpaucos
de
summa
rerum
ac de
salute
omnium
decertare
; quorum si qui aut
animo
aut
virtute
cessisset
,
reliquis
etiam
esset
cavendum
, quibus pro se
pugnandi
facultas
non
fuisset
. Haec
superioribus
diebus
saepenumero
Caesar
suis
euerat
, ut hoc
maiore
animo
contenderent
, quod omnium
salutem
sibi
commendatam
viderent
. Eadem suum quisque
contubernalem
,
amicum
,
notum
prosequens
erat
obtestatus
, ne suam atque omnium
falleret
opinionem
, quorum
iudicio
delectus
ad
pugnam
proficisceretur
.
Itaque
hoc
animo
est
decertatum
, ut neque
maritimis
nauticisque
sollertia
atque
ars
praesidium
ferret
, neque
numero
navium
praestantibus
multitudo
prodesset
, neque
electi
ad
virtutem
e tanta
multitudine
viri
virtuti
nostrorum
possent
adaequare
.
Capitur
hoc
proelio
quinqueremis
una et
biremis
cum
defensoribus
remigibusque
, et
deprimuntur
tres
, nostris
incolumibus
omnibus.
Reliquae
propinquam
fugam
ad
oppidum
capiunt
; quas
protexerunt
ex
molibus
atque
aedificiis
imminentibus
et nostros
adire
propius
prohibuerunt
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License