IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
19
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
19
Caesar
praeda
militibus
concessa
aedificia
diripi
iussit
castellumque
ad
pontem
, qui
propior
erat
Pharo
,
communivit
atque ibi
praesidium
posuit
. Hunc
fuga
Pharitae
reliquerant
;
artiorem
illum
propioremque
oppido
Alexandrini
tuebantur
. Sed eum
postero
die
simili
ratione
aggreditur
, quod his
obtentis
duobus
omnem
navigiorum
excursum
et
repentina
latrocinia
sublatum
iri
videbatur
.
Iamque
eos qui
praesidio
eum
locum
tenebant
tormentis
ex
navibus
sagittisque
depulerat
atque
in
oppidum
redegerat
et
cohortium
trium
instar
in
terram
euerat
-- non enim
pluris
consistere
angustiae
loci
patiebantur
-- ;
reliquae
copiae
in
navibus
stationem
obtinebant
. Quo
facto
imperat
pontem
adversus
hostem
praevallari
et, qua
exitus
navibus
erat
fornice
exstructo
, quo
pons
sustinebatur
,
lapidibus
oppleri
atque
obstrui
.
Quorum
altero
opere
effecto
, ut nulla omnino
scapha
egredi
posset
,
altero
instituto
omnes
Alexandrinorum
copiae
ex
oppido
se
eiecerunt
et contra
munitiones
pontis
latiore
loco
constiterunt
,
eodemque
tempore
quae
consueverant
navigia
per
pontis
ad
incendia
onerariarum
emittere
ad
molem
constituerunt
.
Pugnabatur
a nobis ex
ponte
, ex
mole
; ab illis ex
area
, quae erat adversus
pontem
, et ex
navibus
contra
molem
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License