IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
20
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
20
In
his
rebus
occupato
Caesare
militesque
hortante
remigum
magnus
numerus
et
classiariorum
ex
longis
navibus
nostris
in
molem
se
eiecit
.
Pars
eorum
studio
spectandi
ferebatur
,
pars
etiam
cupiditate
pugnandi
.
Hi
primum
navigia
hostium
lapidibus
ac
fundis
a
mole
repellebant
ac
multum
proficere
multitudine
telorum
videbantur
. Sed postquam
ultra
eum
locum
ab
latere
eorum
aperto
ausi
sunt
egredi
ex
navibus
Alexandrini
pauci
, ut sine
signis
certisque
ordinibus
, sine
ratione
prodierant
, sic
temere
in
navis
refugere
coeperunt
.
Quorum
fuga
incitati
Alexandrini
plures
ex
navibus
egrediebantur
nostrosque
acrius
perturbatos
insequebantur
. Simul qui
in
navibus
longis
remanserant
scalas
rapere
navisque
a
terra
repellere
properabant
, ne
hostes
navibus
potirentur
. Quibus omnibus
rebus
perturbati
milites
nostri
cohortium
trium
quae
in
ponte
ac
prima
mole
constiterant
, cum post se
clamorem
exaudirent
,
fugam
suorum
viderent
,
magnam
vim
telorum
adversi
sustinerent
,
veriti
ne ab
tergo
circumvenirentur
et
discessu
navium
omnino
reditu
intercluderentur
munitionem
in
ponte
institutam
reliquerunt
et
magno
cursu
incitati
ad
navis
contenderunt
. Quorum
pars
proximas
nacta
navis
multitudine
hominum
atque
onere
depressa
est,
pars
resistens
et
dubitans
quid
esset
capiendum
consili
ab
Alexandrinis
interfecta
est; non nulli
feliciore
exitu
expeditas
ad
ancoram
navis
consecuti
incolumes
discesserunt
,
pauci
allevatis
scutis
et
animo
ad
conandum
nisi ad
proxima
navigia
adnatarunt
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License