IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
25
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
25
Cum
duce
assumpto
Alexandrini
nihilo
se
firmiores
factos
aut
languidiores
Romanos
animadverterent
eludentibusque
militibus
regis
aetatem
atque
infirmitatem
magnum
dolorem
acciperent
neque se quicquam
proficere
viderent
,
rumoresque
exsisterent
magna
Caesari
praesidia
terrestri
itinere
[ex]
Syria
Ciliciaque
adduci
, quod nondum
auditum
Caerari
erat,
commeatum
, qui
mari
nostris
supportabatur
,
intercipere
statuerunt
.
Itaque
expeditis
navigiis
locis
idoneis
ad
Canopum
in
statione
dispositis
navibus
insidiabantur
nostris
commeatuque
.
Quod ubi
Caesari
nuntiatum
est,
universam
classem
iubet
expediri
atque
instrui
.
Praeficit
huic
Tiberium
Neronem
.
Proficiscuntur
in
ea
classe
Rhodiae
naves
atque
in
his
Euphranor
, sine quo nulla
umquam
dimicatio
maritima
, nulla etiam
parum
feliciter
confecta
erat.
At
fortuna
, quae
plerumque
eos quos
plurimis
beneficiis
ornavit
ad
duriorem
casum
reservat
,
superiorum
temporum
dissimilis
Euphranorem
prosequebatur
. Nam cum ad
Canopum
ventum
esset
instructaque
utrimque
classis
conflixisset
et sua
consuetudine
Euphranor
primus
proelium
commisisset
et
quadriremem
hostium
perforasset
ac
demersisset
,
proximam
longius
insecutus
parum
celeriter
insequentibus
reliquis
circumventus
est ab
Alexandrinis
.
Cui
subsidium
nemo
tulit
, sive quod
in
ipso
satis
praesidi
pro
virtute
ac
felicitate
eius
putarent
esse, sive quod ipsi sibi
timebant
. Ita, qui unus ex omnibus eo
proelio
bene
rem
gessit
,
solus
cum sua
quadriremi
victrice
perit
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License