IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aulus Hirtius
Commentarius de bello Alexandrino
31
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
31
Caesar
cum
videret
milites
acrius
proeliari
non posse nec tamen
multum
profici
propter
locorum
difficultatem
, cumque
animum
adverteret
excelsissimum
locum
castrorum
relictum
esse ab
Alexandrinis
, quod et per se
munitus
esset
et
studio
partim
pugnandi
partim
spectandi
decucurrissent
in
eum
locum
in
quo
pugnabatur
,
cohortis
illo
circumire
castra
et
summum
locum
aggredi
iussit
eisque
Carfulenum
praefecit
, et
animi
magnitudine
et
rei
militaris
scientia
virum
praestantem
. Quo ut
ventum
est,
paucis
defendentibus
munitionem
, nostris contra
militibus
acerrime
pugnantibus
,
diverso
clamore
et
proelio
perterriti
Alexandrini
trepidantes
in
omnis
partis
castrorum
discurrere
coeperunt
. Quorum
perturbatione
nostrorum
animi
adeo
sunt
incitati
ut
paene
eodem
tempore
ex omnibus
partibus
,
primi
tamen
editissimum
castrorum
locum
caperent
; ex quo
decurrentes
magnam
multitudinem
hostium
in
castris
interfecerunt
. Quod
periculum
plerique
Alexandrini
fugientes
acervatim
se de
vallo
praecipitarunt
in
eam
partem
quae
flumini
erat
adiuncta
. Horum
primis
in
ipsa
fossa
munitionis
magna
ruina
oppressis
ceteri
faciliorem
fugam
habuerunt
.
Constat
fugisse
ex
castris
regem
ipsum
receptumque
in
navem
multitudine
eorum qui ad
proximas
navis
adnatabant
demerso
navigio
perisse
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA1) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License