Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-IV

1. Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet. Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae: equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.

2. Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo . . . commoratus bona paucorum publice vendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit. Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.

3. Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.

4. L. Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?' Tum captivus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius, 'Unus est' inquit 'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License