Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. XLV-XLVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLV-XLVIII

45. Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicundi fecit. Ex eis centurio legionis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi gratias ago--non enim imperatorem te appello--quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius + XXXVI annos + depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam. Tunc ex virtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.'

46. Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.

47. Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non adquisierant aut paraverant, sed etiam propter annonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant; reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.

48. Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipione consedit.--erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur. Postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.--Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recepit in castra.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License