Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXXIX-LII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXXIX-LII

49. Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit. Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem. Eiusdem collis occupandi [gratia] Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat, eo celerius occurrerat.

50. Erat convallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum collem quem capere volebat perveniretur. ultraque eam convallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animadvertisset Caesarem si vellet eum locum occupare, prius necesse [esse] convallem olivetumque transgredi, eorum locorum peritus in insidiis cum parte equitatus levique armatura consedit et praeterea post + montem collesque + [Caesari se subito ostenderet] equites in occulto collocaverat, ut cum ipse ex improviso legionarios adortus esset, ex colle se equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediundi neque ultra procedendi oblata facultate circumventus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum venisset, adversarii sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim interfecerunt, partim vivorum sunt potiti. Deinde protinus collem petere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriter occupaverunt. Labienus cum parte equitum vix fuga sibi peperit salutem.

51. Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent. Id hac ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fiere possent, et siqui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures] poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legionibus, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat; equites barbari levisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.

52. Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire. Itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License