Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. LIII-LVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LIII-LVI

53. Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X et VIIII, ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.

54. Quibus legionibus eitis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C. Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu dimitto. Tite Saliene M. Tiro C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non virtute [sitis] consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.' Itaque traditos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.

55. Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos cives perveniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba distentus triplici bello necessitateque coactus de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

56. Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License