Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. LVII-LX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LVII-LX

57. Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui. Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'. Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle! Atque etiam [et] superbius Iubae factum non in M. Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non oportere illum eodem [uti] vestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.

58. Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione [non] procedebat, quod in oppido Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.

59. Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: collocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur]. Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat. Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.

60. Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata: ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. + Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte + cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License