Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. LXIX-LXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXIX-LXXII

69. Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu levique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.

70. Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat. Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat. Interim equitum Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi. Caesaris interim non amplius III aut IIII milites veterani si se convertissent et pila viribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad unum terga vertebant ac rursus ad aciem passim conversis equis se colligebant atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit. Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit. Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris collocaverat, reducit in castra.

71. Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperator exercitum veteranum victoremque maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum obversi adversariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere. Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem: gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.

72. Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebatur, quod quotienscumque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudo multitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tamen invenerat remedium. Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus. Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License