73. Ob has causas quas supra
commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et
ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias
enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos
homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare
consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos
insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid vitare conveniret. Itaque
quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco
contineret, sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod
hostium copias ab se suisque vestigium non discessuras existimabat. Atque post
diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter
hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos
abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.
74. Legati interim ex oppido
Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus,
veniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium mittat: se res complures quae
utiles bello sint administraturos. Per id tempus + deorum voluntate studioque
erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum
copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum
adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque
eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque
militibus.
75. Caesar
interim lustrato exercitu a. d. XII Kal. April. postero die productis
universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis
circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. Postquam satis diu
adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit,
reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi
Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit.
Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius
extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces
portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad
legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos
pugnare non posse. Quae res Caesarem
non fefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse
iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias
mittit. Tum Labienus conversis equis signorum conspectu perterritus turpissime
fugere contendit. Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites
legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt.
Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.
76. Postquam Caesar ad oppidum
Sassuram venit, inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipionis, cum
suis auxilium ferre non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio evocato
Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido
potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram
pervenit. In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio
cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab
oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad
aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra
quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias
reducit.
|